monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p4, p46, 1
CARDIAN grece, latine dicitur cor, unde cardia quidam morbus, scilicet cordis pulsus, a quo cardiacus -a -um idest cordis pulsum patiens, unde Iuvenalis (5 , 32) ‘cardiaco numquam ciathum missurus amico’, et dicitur cardiacus quasi cor yans habens propter sitim; et hic cardo -nis, idest ima pars hostii, scilicet cuneus, qui in foramine vertitur, unde et cardo dicitur ipsum foramen, et dicitur cardo a cardian, ideo quia sicut cor hominem, ita ille cuneus ianuas regit et movet, unde hic et hec cardinalis et hoc -le, et cardinarius -a -um in eodem sensu, scilicet quod ad cardines pertinet, et hic cardinalis -lis, quia per eos mundus debet regi et gubernari et moveri sicut hostium per cardinem; et nota quod cardo etiam dicitur extremitas rei, unde et cardines celi dicuntur extreme partes axis, sic dicti quia per eos vertitur celum; cardo etiam ponitur pro oportunitate vel articulo, unde proverbialiter solet dici ‘res est in cardine’, idest in articulo vel oportunitate; qui enim in cardine est, leviter potest intrare et exire, unde Virgilius ‘aut tanto cessabit cardine rerum’.